•  
  •  
 

Publication Date

8-12-2022

Abstract

Multae sunt viae, multi modi quibus utentes possumus auctores rimari eosque discipulis nostris in scholis monstrare et aperire. Describuntur hac in symbola rationes Sallustii in Vniversitatibus studiorum praelegendi, subsidia didascalica ac exercitia varia, quae omnia sunt usu et tractatione coram discipulis a nobis probata. Praeterea significantur causae cur multum iuvet linguam Latinam per loquelam ipsam Latinam docere, et quae beneficia ex his rationibus capiant discipuli qui sermonis rudimenta iamdudum perdidicerunt atque se auctoribus legendis et excutiendis dederunt. Referuntur postremo et exempla probationum et summa percontationis, ad quam, cursu academico peracto, harum rationum non amplius expertes discipuli responderunt.

First Page

66

Last Page

79

Keywords

Rationes docendi, Sallustius, Vniversitas studiorum, linguae Latinae usus

Included in

Classics Commons

Share

COinS